Maranatha!

Veni, veni Emmanuel;
Captivum solve Israel,
Qui gemit in exilio,
Privatus Dei Filio.
Gaude! Gaude! Emmanuel,
Nascetur pro te, Israel!
Veni, veni, O Oriens;
Solare nos adveniens,
Noctis depelle nebulas,
Dirasque noctis tenebras.

Gaude! Gaude! Emmanuel,

Nascetur pro te, Israel!

 

Veni, Clavis Davidica!
Regna reclude caelica; 
Fac iter tutum superum,
Et claude vias inferum.

Gaude! Gaude! Emmanuel,

Nascetur pro te, Israel!

 

Veni, veni Adonai!
Qui populo in Sinai,
Legem dedisti vertice,
In maiestate gloriae.

Gaude! Gaude! Emmanuel,

Nascetur pro te, Israel!

 

Advertisements